AVENIO Cavarum

AVENIO Cavarum
AVENIO Cavarum
Galliae Narbonens. urbs, pulchra et ampla, sed non tantopere populosa; inter urbium, quas illa habet, opulentissimas, tertiô locô memoratur a Mela, l. 2. c. 5. colonia Roman. A Plinio tamen l. 3. c. 4. inter oppida Latina refertur. Stephano Αὐενίων, πόλις Μαςςαλίας πρὸς τῷ Π῾οδανῷ. Vocavêre autem Graeci Massiliam totam fere oram provinc. Narbonensis 2. cum parte Narbonensis 1. et Viennensis. Avennio, in tab. Theodos. Civ. Avennica, Gregor. Turonens. l. 3. c. 32. In veterib. Notit. Civitas Avennicorum, et inter provinc. Viennensis Civitates modo 14. modo 11. modo 12. locô ponitur. Recentiores Avinionem vocant, non a vino, ut vult Gregor. Turonens. l. 6. c. 26. quamvis ager vineis et olivetis abundet, nomen enim Gallicum est urbis Gallicae Avenio. Sedet ad sinistram Rhodani ripam, inter Sulgam et Druentiam, in Rhodanum effluentes. Vulgo Avignon. Condita creditur, eôdem tempore, quô Massilia, An. 147. Urb. Cond. Ptolem. l. 2. c. 10. Strab. l. 4. Mela, l. 2. c. 5. Primum a partibus Romanorum, dein Burgundis Gothisque cessit, donec a Carolo Martello Saracenis erepta est, circa A. C. 725. A'Lodovico VIII. contra Albigenses, quibus referta erat, movente capta, (postquam Comitibus Provinciae, Tolosae, etc. et Consulibus, ab Anno 225. subdita fuislet) ac severissime habita est; peste mox infestato, quâ plus quam XXII. Milia ex exercitu amisit. Matth. Paris. in Ioh. et Henr. P. Aemilius, l. 7. Transiit dein ad Fratres Ludovici IX. postmodumque divisione factâ dominium eius quoque divisum, et Reges Galliae, utpote heredes Alphonsi Pictaviensis, eius dimidiam partem poslederunt, usque ad A. C. 1290. quô Philippus Pulcher, illam Carolo II. Siciliae Regi Provinciaeque Comiti concessit. Clemens VI. autem a Iohanna I. Regina Neapol. ius eius A. C. 1352. in hanc urbem 30000. aureis redemit, quos tamen numquam solvisse, sunt qui tradant, creditur. Ita sub Pontificibus esle coepit, antea iam Clementis V. aliorumque per annos 74. sedes, horribili schismate scissâ ecclesiâ, donec A. C. 1367. praefatus Clemens VI. monitu S. Brigittae, Catharinae Senens. et reprehensione cuiusdam Episcopi permotus, Romam denuo sedem transtulit, mox facti paenitens: cum Florentions fulmina sua neutiquam curare sic indignaretur, ut in Morbum inde, dein in mortem inciderit, monitis prius Cardinalibus, ne revelationibus amplius fidem adiungant. Vide Crantz. l. 9. c. 33. Sabell. in Hist. Mornaeum in Myster. p. 1074. Capta ante paucos annos a Ludov. XIV. contra Alexandr. VII. irritato, sed reddita. Ibi semper Vicelegatus Pontificius, Universitas, et Iudaeorum synagoga. Episcopalis olim, dein in Metropolim evecta est, cum antea Arelato suffragaretur, eique Vasio, Cabellio et Carpentoracte, subiectae, quae 4. urbes ad sedem Roman. pertinent. Caput est Comitatus Avenionensis, a Comitatu Vindauscensi divisi. Concilia hîc habita A. C. 1080. 1209. 1282. 1324. 1327. 1337. 1457. 1594. Spondan. Sazi, Hist. Ecclesiae Arelatensis, Concilia Gallic. etc. Item castrum eiusdem nominis, in Septimania, vulgo Vignonet, i. e. parvus Avenio, in dioecesi S. Papuli, non procul a castro S. Felicis, proximum Montiferrando castro. Huius meminit Petrus Hist. Albig. c. 62 ut vult Hadr. Vales. Notit. Gall. Numerô septenariô clara est prior civitas. In ea enim 7. sunt Palatia, 7. Parochiae, 7. Hospitia, 7. Sacrarum Virginum Monasteria, 7. Collegia, 7. Monachorum Conventus, et 7. Portae. Petrarcha et Boccatius eam sub nomine Babulonis deseribunt. Ibi alias Cavares populi; longitud. 25. 20. latitud. 43. 25. Ut et hoc addam: Legatus Apostolicus, qui urbi
praest, quô vis trienniô mutatur. Gallica iurisdictio urbi tam propinqua est; ut ipsius extra amnempsuburbia, nomine Villae novae Ville neufe nota, partem Galliae faciant. Nec a Gallis neglectim haberi iam docuit Regis Ludovici XIII. in urbem ingreslus, quô sese in omnibus pro Rege gerebat, A. C. 1622. praeibat primo Connestabilis ense nudo, circumstabant praesidiarii vigiles Galli, Scoti et Helvetii: Stationes militares postmodum renovatae, quales in Gallia statis horis, tympanis de more pulsatis et expansis per urbem signis: Tessera militaris, quâ distingui solent excubiae, ab ipso Rege distributa: Patuêre nocte et interdiu sine custodia urbis portae, qui mos in Galliae urbilbus, Rege intromissô; Noxii poenâ, captivi exempti vinculis, iudiciô Regis; Gramondus l. 13. Idem gliscente bellô inter Alexandrum VII. et hodiernum Regem, cuius in voce Avemo mentio, patebat, cum Dux Mercurius militem Regium urbi induceret, Pontificiô praesi diô eiectô, ipsisque operam ei commodantibus civibus, qui iam dudum animum ab Eccles. regimine alienum geslerant. Et
quamvis reddita fuit Sedi Romanae A. C. 1664. perstitêre tamen cives in alieno suo a Pontifice animo, quem A. C. 1665. statim faêre testati, cum Castellô occupatô, et pulsis urbe militibus praesidiariis ipsum Vice Legatum in palatiosuo obsiderent, Regisque demo implorarent protectionem, vide Auctorem Historiae Orbis Terr. Geour. et Civ. c. 3. de Regno Galliae, §. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Gaule narbonnaise — 44° N 4° E / 44, 4 …   Wikipédia en Français

  • Avignon — (frz. Awinnjong), Avenio Cavarum, Hauptstadt des franz. Depart. Vaucluse an der Rhone, unweit der Einmündung der Durance, 35000 E., Sitz eines Erzbischofs. Die Stadt liegt in sehr fruchtbarer, warmer Gegend, hat ein mittelalterliches düsteres… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Avignon — Pour les articles homonymes, voir Avignon (homonymie). 43° 57′ 00″ N 4° 49′ 01″ E …   Wikipédia en Français

  • CAVARA seu CAVARES Plinio — CAVARA, seu CAVARES Plinio l. 3. c. 4. Cavari Ptol. populi Galliae Narbonensis. Nunc in Provincia, apud Rhodanum fluv. Gavots, teste Dalechampiô inter Avenionem et Valeutiam incolentes, quorum Metropolis Avenio dicitur. Sed ridet Dalechampium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Avignon — Avignon …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”